monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.166r > sectio 212 > bkeCod.32.135v > ubk4°Ms.theol.26.35 > 47 > sbsMin.75.93r > sectio 562 > bkeCod.32.95v > 32.111r > sectio 690 > Post quem sequenti die IOVIANUS ex primicerio domesticorum imperator factus est. > bkeCod.32.148r > Ioannis I, 5 > Romanorum. > 78 > bkeCod.32.121v > sectio 2 > ubk4°Ms.theol.26.30 > bnfGrec107.233 > csg7.67 > mensibus 5. > sectio 420 > bbb264.262 > ubk4°Ms.theol.26.93 > 1 > ubk4°Ms.theol.26.37 > bnf4871.256 > bsbClm1003.46 > sectio 19 > 77 > uwbM.p.th.f.12.64 > sectio 795 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 15
Et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur, et dispereat usque in finem. Et manifeste de adventu Christi atque sanctorum dicit: Regnum autem et potestas, et magnitudo regni quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.